Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vacuum

Ex 38:7 induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum.
Deut 15:13 et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris:
Iob 6:18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt.
Iob 26:7 Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.
Prov 14:4 Ubi non sunt boves præsepe vacuum est; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
Sap 1:11 Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam.
Eccli 23:14 et si in vacuum juraverit, non justificabitur: replebitur enim retributione domus illius.
Eccli 29:12 Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum.
Isa 49:4 Et ego dixi: In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi, ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.
Isa 55:11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud.
Hab 2:13 Numquid non hæc sunt a Domino exercituum? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient.
Mc 12:3 Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
I Cor 16:12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit.
II Cor 6:1 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
Gal 2:2 Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
Phil 2:16 verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
Phil 2:16 verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.