Gen 1:2
|
Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas.
|
IV Reg 4:3
|
Cui ait: Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca:
|
Sap 3:11
|
Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est; et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
|
Sap 14:5
|
Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt.
|
Isa 29:8
|
Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus; et sicut somniat sitiens et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est: sic erit multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra montem Sion.

Ier 4:23
|
Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili: et cælos, et non erat lux in eis.
|
Ier 14:3
|
Majores miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad hauriendum; non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua.
|
Ier 50:9
|
Quoniam ecce ego suscito, et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis, et præparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris: non revertetur vacua.
|
I Cor 15:10
|
Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum:
|