I Reg 4:8
|
Væ nobis: non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius: væ nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum? hi sunt dii, qui percusserunt Ægyptum omni plaga in deserto.
|
Iob 10:15
|
Et si impius fuero, væ mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
|
Prov 23:29
|
Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?
|
Prov 23:29
|
Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?
|
Eccli 31:7
|
Lignum offensionis est aurum sacrificantium: væ illis qui sectantur illud! et omnis imprudens deperiet in illo.
|
Ier 6:4
|
Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: væ nobis, quia declinavit dies, quia longiores factæ sunt umbræ vesperi!
|
Ier 22:18
|
Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim, filium Josiæ, regem Juda: Non plangent eum: Væ, frater! et væ soror! Non concrepabunt ei: Væ domine! et væ inclyte!
|
Ier 22:18
|
Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim, filium Josiæ, regem Juda: Non plangent eum: Væ, frater! et væ soror! Non concrepabunt ei: Væ domine! et væ inclyte!
|
Ier 34:5
|
sed in pace morieris: et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te: et væ domine, plangent te: quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus.
|
Ier 50:27
|
Dissipate universos fortes ejus, descendant in occisionem: væ eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum!
|
Lam 5:16
|
Cecidit corona capitis nostri: væ nobis, quia peccavimus!
|
Ezech 2:9
|
Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scriptæ erant in eo lamentationes, et carmen, et væ.
|
Ezech 16:23
|
Et accidit post omnem malitiam tuam (væ, væ tibi! ait Dominus Deus),
|
Ezech 16:23
|
Et accidit post omnem malitiam tuam (væ, væ tibi! ait Dominus Deus),
|
Ezech 30:2
|
Fili hominis, propheta, et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Ululate: væ, væ diei!
|
Ezech 30:2
|
Fili hominis, propheta, et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Ululate: væ, væ diei!
|
Osee 9:12
|
Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus; sed et væ eis cum recessero ab eis!
|
Amos 5:16
|
Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.
|
Mt 11:21
|
Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent.
|
Mt 18:7
|
Væ mundo a scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit.
|
Mt 26:24
|
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
|
Mc 14:21
|
Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
|
Lc 6:24
|
Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.
|
Lc 10:13
|
Væ tibi Corozain! væ tibi Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.
|
Lc 11:42
|
Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.
|
Lc 11:46
|
At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
|
Lc 17:1
|
Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt.
|
Lc 22:22
|
Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur.
|
I Cor 9:16
|
Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: væ enim mihi est, si non evangelizavero.
|
Apoc 8:13
|
Et vidi, et audivi vocem unius aquilæ volantis per medium cæli dicentis voce magna: Væ, væ, væ habitantibus in terra de ceteris vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri.
|
Apoc 8:13
|
Et vidi, et audivi vocem unius aquilæ volantis per medium cæli dicentis voce magna: Væ, væ, væ habitantibus in terra de ceteris vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri.
|
Apoc 9:12
|
Væ unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo væ post hæc.
|
Apoc 11:14
|
Væ secundum abiit: et ecce væ tertium veniet cito.
|
Apoc 18:10
|
longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes: Væ, væ civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit judicium tuum.
|
Apoc 18:16
|
et dicentes: Væ, væ civitas illa magna, quæ amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis:
|
Apoc 18:19
|
et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes: Væ, væ civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis ejus: quoniam una hora desolata est.
|