Gen 3:17
|
Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.
|
Gen 3:20
|
Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium.
|
Gen 11:29
|
Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ.
|
Gen 11:29
|
Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ.
|
Gen 19:16
|
Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi.
|
Gen 24:15
|
Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua:
|
Gen 36:10
|
et hæc nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.
|
Gen 36:10
|
et hæc nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.
|
Gen 36:12
|
Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
|
Gen 36:13
|
Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau.
|
Gen 36:14
|
Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.
|
Gen 36:17
|
Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau.
|
Gen 36:18
|
Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.
|
Gen 36:18
|
Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.
|
Gen 46:19
|
Filii Rachel uxoris Jacob: Joseph et Benjamin.
|
Lev 18:8
|
Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est.
|
Lev 18:11
|
Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
|
Lev 18:16
|
Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est.
|
Lev 18:17
|
Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.
|
Lev 18:18
|
Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.
|
Idc 4:17
|
Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinæi. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinæi.
|
Idc 19:29
|
Quam cum esset ingressus, arripuit gladium, et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frustra concidens, misit in omnes terminos Israël.
|
I Reg 14:50
|
Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas: et nomen principis militiæ ejus Abner, filius Ner, patruelis Saul.
|
I Reg 25:3
|
Nomen autem viri illius erat Nabal: et nomen uxoris ejus Abigail: eratque mulier illa prudentissima, et speciosa: porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus: erat autem de genere Caleb.
|
III Reg 11:19
|
Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem, sororem uxoris suæ germanam Taphnes reginæ.
|
IV Reg 5:2
|
Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israël puellam parvulam, quæ erat in obsequio uxoris Naaman,
|
I Par 2:29
|
Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban, et Molid.
|
I Par 4:19
|
Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.
|
I Par 8:29
|
In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha:
|
I Par 9:35
|
In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha.
|
Tob 11:18
|
Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus, et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris: sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo:
|
Lc 17:32
|
Memores estote uxoris Lot.
|
I Tim 3:2
|
Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
|
I Tim 3:12
|
Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.
|
Tit 1:6
|
si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.
|