Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

utinam

Num 14:3 Utinam mortui essemus in Ægypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum?
Num 22:29 Respondit Balaam: Quia commeruisti, et illusisti mihi: utinam haberem gladium, ut te percuterem!
Ios 7:7 et dixit Josue: Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Jordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhæi, et perderes? utinam ut cœpimus, mansissemus trans Jordanem.
Ios 22:20 Nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israël ira ejus incubuit? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo.
Idc 9:29 utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech. Dictumque est Abimelech: Congrega exercitus multitudinem, et veni.
Esth 7:4 Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem.
Iob 10:18 Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret!
Iob 11:5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
Iob 13:5 Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes!
Iob 16:4 Poteram et ego similia vestri loqui: atque utinam esset anima vestra pro anima mea!
Iob 16:22 atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo!
Iob 39:35 Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.
I Cor 4:8 Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.
Apoc 3:15 Scio opera tua: quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigidus esses, aut calidus: