Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

utilitas

Esth 16:9 Nec putare debetis, si diversa jubeamus, ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublicæ poscit utilitas, ferre sententiam.
Ps 29:10 Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam?
Eccli 20:32 Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?
Eccli 30:25 Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa.
Eccli 41:17 Disciplinam in pace conservate, filii: sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?
Ier 30:13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi.
II Mach 2:26 curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio: studiosis vero, ut facilius possint memoriæ commendare: omnibus autem legentibus utilitas conferatur.
Rom 3:1 Quid ergo amplius Judæo est? aut quæ utilitas circumcisionis?