Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

usquequo

Ex 16:35 Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan.
Ios 3:16 steterunt aquæ descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quæ vocatur Adom usque ad locum Sarthan: quæ autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.
II Reg 19:10 Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello: usquequo siletis, et non reducitis regem?
IV Reg 17:23 usquequo Dominus auferret Israël a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum: translatusque est Israël de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc.
Iudith 2:14 Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes civitates excelsas, quæ erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare:
Ps 4:3 Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?
Ps 6:4 Et anima mea turbata est valde; sed tu, Domine, usquequo?
Ps 12:1 In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me?
Ps 89:13 Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.
Ps 93:3 Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur?
Ier 4:14 Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ?
Ier 13:27 adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ: super colles in agro vidi abominationes tuas. Væ tibi, Jerusalem! non mundaberis post me: usquequo adhuc?
Ier 47:5 Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon, et reliquiæ vallis earum: usquequo concideris?
Ier 47:6 O mucro Domini, usquequo non quiesces? ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile.
Ier 52:3 quoniam furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, usquequo projiceret eos a facie sua: et recessit Sedecias a rege Babylonis.
Hab 2:6 Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam ænigmatum ejus, et dicetur: Væ ei qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum?
Zach 1:12 Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? iste jam septuagesimus annus est.
Zach 8:20 Hæc dicit Dominus exercituum, usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis:
I Mach 7:45 et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus:
II Mach 1:30 Sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium.
II Mach 2:4 Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hæreditatem.
Mt 17:16 Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
Lc 9:41 Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum.