Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

universorum

Gen 16:12 Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.
Iob 10:13 Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
Iob 28:3 Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat, lapidem quoque caliginis et umbram mortis.
Dan 4:9 Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius: et esca universorum in ea. Subter eam habitabant animalia et bestiæ, et in ramis ejus conversabantur volucres cæli: et ex ea vescebatur omnis caro.
II Mach 14:35 Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuæ fieri in nobis.
Act 16:26 Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt.
Heb 1:2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula: