Ex 25:6
|
oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris:
|
Ex 30:25
|
faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
|
Ex 35:8
|
et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
|
Ex 35:28
|
aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
|
Ex 37:29
|
Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.
|
Ex 39:37
|
altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,
|
Lev 8:30
|
Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.
|
Ps 132:2
|
Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus;
|
Ezech 23:41
|
sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te: thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam:
|
Mt 26:12
|
Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
|
Mc 14:5
|
poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
|
Io 12:5
|
Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?
|