Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

unguenta

IV Reg 20:13 Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque, et domum vasorum suorum, et omnia quæ habere poterat in thesauris suis. Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.
I Par 9:30 Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
Iob 41:22 Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.
Eccles 7:2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.
Lc 23:56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.