Ex 29:7
|
et oleum unctionis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrabitur.
|
Ex 29:21
|
Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,
|
Ex 30:25
|
faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
|
Ex 30:31
|
Filiis quoque Israël dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
|
Ex 31:11
|
oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.
|
Ex 35:15
|
altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: tentorium ad ostium tabernaculi:
|
Ex 40:9
|
Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur:
|
Ex 40:11
|
labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
|
Lev 6:20
|
Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere:
|
Lev 8:2
|
Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis:
|
Lev 8:10
|
Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.
|
Lev 10:7
|
vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta præceptum Moysi.
|
Lev 21:10
|
Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet:
|
Lev 21:12
|
Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus.
|
Num 4:16
|
super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quæ in sanctuario sunt.
|