Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

unanimes

Iudith 6:14 Cumque Achior universa hæc exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt,
Iudith 7:4 Filii autem Israël, ut viderunt multitudinem illorum, prostraverunt se super terram, mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum.
Act 12:20 Erat autem iratus Tyriis et Sidonis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo.
Rom 15:6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.
Phil 1:27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:
Phil 2:2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
I Petr 3:8 In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: