Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

umbram

IV Reg 20:10 Et ait Ezechias: Facile est umbram crescere decem lineis: nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus.
IV Reg 20:11 Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas, quibus jam descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus.
Iob 7:2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,
Iob 12:22 Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
Iob 24:17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
Iob 28:3 Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat, lapidem quoque caliginis et umbram mortis.
Iob 40:17 Protegunt umbræ umbram ejus: circumdabunt eum salices torrentis.
Eccli 34:2 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia.
Isa 16:3 Ini consilium, coge concilium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie; absconde fugientes, et vagos ne prodas.
Isa 38:8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.
Ier 13:16 Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem.
Ezech 31:6 Cumque extendisset umbram suam, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli: et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum, et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum.