Num 35:27
|
fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit.
|
Deut 18:19
|
Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam.
|
Ios 20:3
|
ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis:
|
Ios 20:5
|
Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus ejus: quia ignorans percussit proximum ejus, nec ante biduum triduumve ejus probatur inimicus.
|
Iob 19:29
|
Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium.
|
Ier 51:56
|
quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.
|