Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ultionis

Ex 32:34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi: angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.
Esth 8:12 Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi Adar.
Prov 11:4 Non proderunt divitiæ in die ultionis; justitia autem liberabit a morte.
Isa 34:8 Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion.
Isa 59:17 Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli,
Isa 61:2 ut prædicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes,
Isa 63:4 Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meæ venit.
Ier 46:10 Dies autem ille Domini Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum, in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.
Ier 51:6 Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino, vicissitudinem ipse retribuet ei.
Lc 21:22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.