Prov 5:19
|
Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter.
|
Prov 30:33
|
Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum; et qui vehementer emungit elicit sanguinem; et qui provocat iras producit discordias.
|
Cant 1:1
|
SPONSA. Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino,
|
Cant 1:12
|
Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur.
|
Cant 4:5
|
Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis.
|
Cant 4:10
|
Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
|
Cant 7:3
|
Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreæ.
|
Cant 7:7
|
Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.
|
Cant 7:8
|
Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum.
|
Cant 7:12
|
Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea.
|
Cant 8:1
|
Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat?
|
Cant 8:8
|
CHORUS FRATRUM. Soror nostra parva, et ubera non habet; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est?
|
Cant 8:10
|
SPONSA. Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.
|
Isa 32:12
|
Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
|
Isa 66:12
|
Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis; ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.
|
Ezech 16:7
|
Multiplicatam quasi germen agri dedi te: et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit: et eras nuda, et confusione plena.
|
Ezech 23:3
|
et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt: ibi subacta sunt ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum.
|
Ezech 23:8
|
Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit: nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.
|
Ezech 23:21
|
Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.
|
Ezech 23:34
|
Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces: et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
|
Osee 9:14
|
Da eis, Domine. Quid dabis eis? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.
|
Ioël 2:16
|
congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
|
II Mach 6:10
|
Duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse: quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros præcipitaverunt.
|
Lc 11:27
|
Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti.
|
Lc 23:29
|
Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.
|