Iob 3:6
|
Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.
|
Iob 21:18
|
Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
|
Iob 27:21
|
Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
|
Sap 5:24
|
Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.
|
Isa 17:13
|
Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.
|
Isa 25:4
|
quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
|
Isa 28:2
|
Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis; turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam.
|
Isa 40:24
|
Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
|
Isa 41:16
|
Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israël lætaberis.
|
Isa 66:15
|
Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ ejus, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis;
|
Ier 23:19
|
Ecce turbo Dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet.
|
Ier 25:32
|
Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ.
|
Ier 30:23
|
Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens: in capite impiorum conquiescet.
|
Hab 3:14
|
Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me: exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.
|