Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

turbis

Gen 29:22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.
Sap 6:3 Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum.
Eccli 18:32 Ne oblecteris in turbis nec in modicis: assidua enim est commissio illorum.
II Mach 12:13 Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum: cui nomen Casphin.
Mt 13:36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
Mt 14:19 Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
Mt 15:10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.
Mt 26:55 In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
Lc 7:9 Quo audito Jesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni.
Lc 12:1 Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis.
Lc 19:39 Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.
Lc 22:6 Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
Act 14:18 Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.