Iob 9:17
|
In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.
|
Iob 38:1
|
Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
|
Iob 40:1
|
Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
|
Eccli 11:36
|
Admitte ad te alienigenam: et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis.
|
Eccli 48:9
|
qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum:
|
Eccli 48:13
|
Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus ejus: in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum:
|
Isa 4:6
|
Et tabernaculum erit in umbraculum, diei ab æstu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.
|
Isa 25:4
|
quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
|
Isa 30:30
|
Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis: allidet in turbine, et in lapide grandinis.
|
Osee 13:3
|
Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.
|
Amos 1:14
|
Et succendam ignem in muro Rabba, et devorabit ædes ejus in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis.
|
Nah 1:3
|
Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus.
|
Zach 9:14
|
Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur jaculum ejus: et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine austri.
|