Sap 14:25
|
et omnia commista sunt: sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum,
|
Isa 17:14
|
In tempore vespere, et ecce turbatio; in matutino, et non subsistet. Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.
|
Ier 14:19
|
Numquid projiciens abjecisti Judam? aut Sion abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum: et tempus curationis, et ecce turbatio.
|
Act 12:18
|
Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro.
|
Act 19:23
|
Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
|