Tob 12:16
|
Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam.
|
Iudith 14:17
|
Quod cum audissent principes virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua, et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos, et turbati sunt animi eorum valde.
|
Ps 75:6
|
turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
|
Ps 89:7
|
Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
|
Sap 16:6
|
Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ.
|
Ier 4:19
|
Ventrem meum, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii.
|
Ier 49:23
|
Ad Damascum: Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt: turbati sunt in mari; præ sollicitudine quiescere non potuit.
|
Mt 14:26
|
Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.
|
Lc 24:38
|
Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?
|