Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

turbabuntur

Iob 34:20 Subito morientur, et in media nocte: turbabuntur populi, et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
Ps 103:29 Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.
Sap 5:2 Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis;
Eccli 30:7 Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua, et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus.
Ier 25:16 Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos.
Ier 33:9 Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis.
Ezech 26:18 Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulæ in mari, eo quod nullus egrediatur ex te.
Hab 3:7 Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiæ; turbabuntur pelles terræ Madian.