Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tunicam

Gen 37:3 Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam.
Gen 37:31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt:
Ex 28:4 Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet: rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
Ex 28:31 Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
Ex 28:39 Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.
Ex 39:20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
I Reg 2:19 Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem.
I Esd 9:3 Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbæ, et sedi mœrens.
Mt 5:40 et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium:
Mt 24:18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
Lc 6:29 Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
Lc 22:36 At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
Io 19:23 Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
Iudae 1:23 illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore: odientes et eam, quæ carnalis est, maculatam tunicam.