Ex 32:17
|
Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugnæ auditur in castris.
|
II Reg 18:29
|
Et ait rex: Estne pax puero Absalom? Dixitque Achimaas: Vidi tumultum magnum, cum mitteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum: nescio aliud.
|
Isa 9:11
|
Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum vertet.
|
Isa 25:5
|
Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.
|
Ier 46:17
|
Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti: tumultum adduxit tempus.
|
Ier 46:25
|
Dixit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ, et super Pharaonem, et super Ægyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo:
|
Ier 49:2
|
Ideo dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prælii, et erit in tumultum dissipata, filiæque ejus igni succendentur, et possidebit Israël possessores suos, ait Dominus.
|
Ezech 23:46
|
Hæc enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.
|
Amos 5:23
|
Aufer a me tumultum carminum tuorum; et cantica lyræ tuæ non audiam.
|
Mc 5:38
|
Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.
|
Act 21:38
|
Nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum?
|