Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tuæ

Ps 118:62 Media nocte surgebam, ad confitendum tibi super judicia justificationis tuæ.
Ps 118:73 JOD. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam mandata tua.
Ps 118:77 Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
Ps 118:106 Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ.
Ps 118:123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.
Ps 118:151 Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas.
Ps 118:156 Misericordiæ tuæ multæ, Domine; secundum judicium tuum vivifica me.
Ps 118:160 Principium verborum tuorum veritas; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
Ps 118:164 Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.
Ps 127:3 Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.
Ps 127:3 Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.
Ps 127:5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ;
Ps 129:2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.
Ps 131:8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ.
Ps 144:5 Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt.
Ps 144:7 Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt.
Prov 1:8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:
Prov 2:10 Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,
Prov 3:5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.
Prov 3:22 et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.
Prov 4:25 Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.
Prov 4:26 Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur.
Prov 5:18 Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.
Prov 6:4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.
Prov 6:20 Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.
Prov 16:3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.
Prov 22:25 ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ.
Prov 23:4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ ponde modum.
Prov 23:12 Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ.
Prov 24:12 Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit; et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
Prov 24:14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ; quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
Prov 27:10 Amicum tuum, et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta, quam frater procul.
Prov 27:27 Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuæ et ad victum ancillis tuis.
Prov 29:17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.
Eccles 9:9 Perfruere vinum cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole.
Eccles 9:9 Perfruere vinum cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole.
Eccles 11:9 Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.
Eccles 12:1 Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent;
Cant 1:9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis; collum tuum sicut monilia.
Cant 4:3 Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet.
Cant 4:10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
Cant 4:13 Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.
Cant 6:6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.
Sap 9:5 quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ; homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum.
Sap 9:8 Et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare, similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio;
Sap 9:10 Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te:
Sap 11:21 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ; sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti;
Sap 12:3 Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti,
Sap 14:5 Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt.
Sap 16:6 Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ.