Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tristitia

Tob 6:15 Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant: et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos.
Esth 9:22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque lætitiæ, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.
Prov 25:20 et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.
Eccles 5:16 cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.
Eccles 7:5 Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.
Eccli 4:8 Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine.
Eccli 12:9 In bonis viri, inimici illius in tristitia: et in malitia illius, amicus agnitus est.
Eccli 14:1 Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti.
Eccli 14:10 Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.
Eccli 25:17 Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris.
Eccli 30:25 Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa.
Eccli 37:1 Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi: sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem?
Eccli 38:19 a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem.
Eccli 38:19 a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem.
Eccli 38:20 In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus.
Eccli 38:21 Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum.
I Mach 6:4 et insurrexerunt in prælium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam.
I Mach 6:8 Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat.
I Mach 6:9 Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.
I Mach 6:13 Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena.
Lc 22:45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.
Io 16:6 sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
Io 16:20 Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
Rom 9:2 quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.
II Cor 2:1 Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.
II Cor 2:7 ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.
II Cor 7:10 Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur: sæculi autem tristitia mortem operatur.
II Cor 7:10 Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur: sæculi autem tristitia mortem operatur.
II Cor 9:7 Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus.
Phil 2:28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.