Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tribulationem

Iudith 13:25 quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum, qui memores fuerint virtutis Domini in æternum, pro quibus non pepercisti animæ tuæ propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri.
Ps 77:49 misit in eos iram indignationis suæ, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos;
Ps 141:3 Effundo in conspectu ejus orationem meam; et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
I Mach 6:11 et dixi in corde meo: In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiæ, in qua nunc sum: qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea!
Mt 24:9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
Mt 24:29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:
Mc 13:24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum:
I Cor 7:28 Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.
II Cor 4:8 In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur:
II Cor 7:5 Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pugnæ, intus timores.
II Thess 1:6 Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant:
I Tim 5:10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
Apoc 2:9 Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ.
Apoc 2:10 Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.