Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tribulatio

Gen 42:21 et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.
Iob 15:24 Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium.
Ps 21:12 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.
Prov 1:27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia;
Isa 8:22 et ad terram intuebitur; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.
Ier 6:24 Audivimus famam ejus, dissolutæ sunt manus nostræ: tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem.
Nah 1:9 Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio,
I Mach 9:27 Et facta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Israël.
Mt 24:21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
Act 7:11 Venit autem fames in universam Ægyptum, et Chanaan, et tribulatio magna: et non inveniebant cibos patres nostri.
Rom 5:3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur:
Rom 8:35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius?
II Cor 8:13 Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate.