Ps 3:2
|
Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;
|
Ps 12:5
|
nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;
|
Ps 22:5
|
Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum; et calix meus inebrians quam præclarus est!
|
Ps 26:2
|
Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
|
Ps 41:11
|
Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus?
|
Ps 68:21
|
in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam; et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni.
|
Ps 118:157
|
Multi qui persequuntur me, et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi.
|
Ps 142:12
|
et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.
|
Ier 30:20
|
Et erunt filii ejus sicut a principio, et cœtus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
|
II Thess 1:6
|
Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant:
|