Num 32:33
|
Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.
|
Num 34:13
|
Præcepitque Moyses filiis Israël, dicens: Hæc erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiæ tribui.
|
Deut 3:13
|
Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi mediæ tribui Manasse, omnem regionem Argob: cunctaque Basan vocatur Terra gigantum.
|
Deut 29:8
|
et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et dimidiæ tribui Manasse.
|
Ios 1:12
|
Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse, ait:
|
Ios 12:6
|
Moyses famulus Domini, et filii Israël percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse.
|
Ios 13:7
|
Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse,
|
Ios 13:15
|
Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas.
|
Ios 13:24
|
Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus hæc divisio est.
|
Ios 13:29
|
Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas possessionem,
|
Ios 14:2
|
sorte omnia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiæ tribui.
|
Ios 17:1
|
Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph): Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan:
|
Ios 19:24
|
Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas:
|
Ios 22:7
|
Dimidiæ autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan: et idcirco mediæ, quæ superfuit, dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis,
|
I Par 26:32
|
fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei, et regis.
|
I Par 27:20
|
filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu: dimidiæ tribui Manasse, Joël filius Phadaiæ:
|
I Par 27:21
|
et dimidiæ tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachariæ: Benjamin autem, Jasiel filius Abner.
|
Iudith 12:2
|
Cui respondit Judith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his, quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem, quæ mihi detuli, manducabo.
|