Gen 17:25
|
Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.
|
Num 29:13
|
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
|
Num 29:14
|
et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,
|
Ios 19:6
|
et Bethlebaoth et Sarohen: civitates tredecim, et villæ earum.
|
Ios 21:4
|
Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim:
|
Ios 21:6
|
Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.
|
Ios 21:19
|
Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim cum suburbanis suis.
|
Ios 21:33
|
Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.
|
III Reg 7:1
|
Domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit.
|
I Par 6:60
|
De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.
|
I Par 6:62
|
Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.
|
I Par 26:11
|
Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus: omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim.
|
Ezech 40:11
|
Et mensus est latitudinem liminis portæ decem cubitorum, et longitudinem portæ tredecim cubitorum.
|