Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

translatus

IV Reg 25:21 Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua.
Esth 2:6 qui translatus fuerat de Jerusalem eo tempore, quo Jechoniam regem Juda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat,
Iob 10:19 Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
Sap 4:10 Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est.
Eccli 44:16 Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus pœnitentiam.
Ier 52:27 et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua.
II Mach 10:13 Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit.
Heb 11:5 Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.