Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

transit

Ex 30:13 Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet); media pars sicli offeretur Domino.
Ios 15:6 Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben:
Ios 15:11 Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
III Reg 19:11 Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum: non in spiritu Dominus, et post spiritum commotio: non in commotione Dominus,
IV Reg 4:9 Quæ dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.
Iob 6:15 Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
Iob 23:10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
Prov 7:8 qui transit per plateam juxta angulum et prope viam domus illius graditur:
Prov 26:17 Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius.
Soph 2:15 Hæc est civitas gloriosa habitans in confidentia, quæ dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius: quomodo facta est in desertum cubile bestiæ? omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam.
I Io 2:17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.