Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

transiret

Num 21:23 Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum.
Ios 3:14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem: et sacerdotes, qui portabant arcam fœderis, pergebant ante eum.
Ios 4:7 respondebitis eis: Defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israël usque in æternum.
IV Reg 4:8 Facta est autem quædam dies, et transibat Eliseus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quæ tenuit eum ut comederet panem: cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem.
IV Reg 6:26 Cumque rex Israël transiret per murum, mulier quædam exclamavit ad eum, dicens: Salva me, domine mi rex.
II Esd 2:14 Et transivi ad portam fontis, et ad aquæductum regis, et non erat locus jumento, cui sedebam, ut transiret.
Iob 4:15 et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ.
Iob 14:20 Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret: immutabis faciem ejus, et emittes eum.
Sap 19:5 et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent.
Isa 60:15 Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret, ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem;
Ier 41:10 Et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphath, filias regis, et universum populum qui remanserat in Masphath, quos commendaverat Nabuzardan, princeps militiæ, Godoliæ filio Ahicam: et cepit eos Ismahel filius Nathaniæ, et abiit ut transiret ad filios Ammon.
Mt 8:34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.
Mt 9:9 Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum.
Mt 20:30 et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
Mc 14:35 Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.
Lc 6:1 Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.
Lc 18:37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.