Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

transiens

Gen 15:17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
Num 22:26 et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.
Ios 18:17 transiens ad aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fontem solis:
Idc 11:29 Factus est ergo super Jephte spiritus Domini, et circuiens Galaad, et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon,
Iob 37:21 At nunc non vident lucem: subito aër cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas.
Prov 10:25 Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum.
Isa 8:8 et ibit per Judam, inundans, et transiens: usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel!
Isa 31:5 Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans.
Isa 33:8 Dissipatæ sunt viæ, cessavit transiens per semitam: irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines.
Isa 34:10 Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.
Zach 7:14 Et dispersi eos per omnia regna quæ nesciunt: et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens: et posuerunt terram desiderabilem in desertum.
Lc 4:30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.
Lc 12:37 Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.