Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

transibis

Num 20:18 Cui respondit Edom: Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi.
Num 20:20 At ille respondit: Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudo, et manu forti,
Deut 2:18 Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar:
Deut 3:27 Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice; nec enim transibis Jordanem istum.
Deut 31:2 et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie; non possum ultra egredi et ingredi, præsertim cum et Dominus dixerit mihi: Non transibis Jordanem istum.
Deut 34:4 Dixitque Dominus ad eum: Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.
Ios 17:18 sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia: et poteris ultra procedere cum subverteris Chananæum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum.