Ios 3:17
|
Populus autem incedebat contra Jericho: et sacerdotes, qui portabant arcam fœderis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.
|
II Reg 15:23
|
Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat: rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam, quæ respicit ad desertum.
|
II Reg 20:13
|
Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri.
|
IV Reg 4:8
|
Facta est autem quædam dies, et transibat Eliseus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quæ tenuit eum ut comederet panem: cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem.
|
IV Reg 6:30
|
Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus.
|
Lc 17:11
|
Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.
|