Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

transeuntes

Deut 29:16 Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Ægypti, et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes
Idc 6:33 Igitur omnis Madian, et Amalec, et orientales populi, congregati sunt simul: et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in valle Jezraël.
Idc 12:1 Ecce autem in Ephraim orta est seditio: nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte: Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? igitur incendemus domum tuam.
II Reg 20:12 Amasa autem conspersus sanguine, jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum.
III Reg 13:25 Et ecce, viri transeuntes viderunt cadaver projectum in via, et leonem stantem juxta cadaver. Et venerunt et divulgaverunt in civitate, in qua prophetes ille senex habitabat.
II Par 11:14 relinquentes suburbana, et possessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem: eo quod abjecisset eos Jeroboam, et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur.
Ps 88:42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis.
Prov 9:15 ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo:
Prov 27:12 Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia.
Eccles 11:1 Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.
Sap 14:5 Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt.
Ier 22:20 Ascende Libanum, et clama: et in Basan da vocem tuam, et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui.
Lam 2:15 SAMECH. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem: Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ?