Num 32:21
|
et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,
|
Num 36:4
|
Atque ita fiet, ut cum jubilæus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.
|
I Reg 9:27
|
Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat nos et transeat: tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini.
|
I Reg 26:22
|
Et respondens David, ait: Ecce hasta regis: transeat unus de pueris regis, et tollat eam.
|
II Reg 19:38
|
Dixit itaque ei rex: Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit, et omne quod petieris a me, impetrabis.
|
Iudith 12:11
|
Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat.
|
Iob 24:19
|
Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.
|
Iob 33:18
|
eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius, ut non transeat in gladium.
|
Ps 56:2
|
Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
|
Ps 89:6
|
Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat.
|
Ps 89:6
|
Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat.
|
Ier 51:43
|
Factæ sunt civitates ejus in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis.
|
Lam 3:44
|
SAMECH. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.
|
Ezech 33:28
|
Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus: et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat:
|
Soph 3:6
|
Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat; desolatæ sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore.
|
Mt 5:18
|
Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.
|
Mt 26:39
|
Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
|
Io 13:1
|
Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
|