Deut 3:2
|
Dixitque Dominus ad me: Ne timeas eum: quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua: faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon.
|
II Par 28:5
|
Tradiditque eum Dominus Deus ejus in manu regis Syriæ, qui percussit eum, magnamque prædam cepit de ejus imperio, et adduxit in Damascum: manibus quoque regis Israël traditus est, et percussus plaga grandi.
|
I Mach 7:35
|
et juravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna.
|
Mt 4:12
|
Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam:
|
Mc 1:14
|
Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,
|
Lc 4:17
|
Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:
|
Act 15:40
|
Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.
|
Act 28:17
|
Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,
|
Rom 4:25
|
qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.
|