Lev 7:30
|
Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,
|
Lev 12:6
|
Cumque expleti fuerint dies purificationis suæ, pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbæ sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti,
|
Num 6:19
|
et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus.
|
Num 14:8
|
Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.
|
I Reg 17:47
|
et noverit universa ecclesia hæc, quia non in gladio, nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras.
|
I Reg 28:19
|
Et dabit Dominus etiam Israël tecum in manus Philisthiim: cras autem tu et filii tui mecum eritis: sed et castra Israël tradet Dominus in manus Philisthiim.
|
III Reg 14:16
|
Et tradet Dominus Israël propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israël.
|
III Reg 22:12
|
Omnesque prophetæ similiter prophetabant, dicentes: Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis.
|
III Reg 22:15
|
Venit itaque ad regem, et ait illi rex: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad præliandum, an cessare? Cui ille respondit: Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis.
|
IV Reg 3:18
|
Parumque est hoc in conspectu Domini: insuper tradet etiam Moab in manus vestras.
|
II Par 18:5
|
Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere? At illi, Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.
|
II Par 18:11
|
Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant: Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.
|
Iudith 5:24
|
Nunc ergo mi domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum: ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subjugati erunt sub jugo potentiæ tuæ.
|
Prov 6:31
|
deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.
|
Eccli 4:22
|
Si autem oberraverit, derelinquet eum, et tradet eum in manus inimici sui.
|
Eccli 39:6
|
Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.
|
Mt 26:23
|
At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
|
Mt 26:46
|
Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.
|
Mc 14:18
|
Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
|
Mc 14:42
|
Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est.
|
Io 13:21
|
Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
|
Io 21:20
|
Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te?
|