Gen 24:22
|
Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem.
|
Gen 32:22
|
Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.
|
Gen 41:6
|
aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur,
|
Gen 45:23
|
tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.
|
Ex 27:1
|
Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.
|
Ex 27:10
|
Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.
|
Ex 27:12
|
In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.
|
Ex 27:14
|
In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem:
|
Ex 27:15
|
et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.
|
Ex 27:16
|
In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.
|
Ex 38:5
|
fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum:
|
Ex 38:15
|
et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem.
|
Num 23:1
|
Dixitque Balaam ad Balac: Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes.
|
Num 23:29
|
dixit ei Balaam: Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes.
|
Deut 9:11
|
Cumque transissent quadraginta dies, et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas fœderis,
|
Idc 12:9
|
qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israël:
|
Idc 14:12
|
Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema: quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas:
|
IV Reg 20:9
|
Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino, quod facturus sit Dominus sermonem, quem locutus est: vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus?
|
I Par 23:5
|
Porro quatuor millia janitores: et totidem psaltæ canentes Domino in organis, quæ fecerat ad canendum.
|
II Par 2:10
|
Præterea operariis, qui cæsuri sunt ligna, servis tuis dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros totidem, et vini viginti millia metretas, olei quoque sata viginti millia.
|
II Par 17:11
|
Sed et Philisthæi Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti: Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.
|
II Par 27:5
|
Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
|