Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

torrentes

II Reg 22:5 Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me.
Iudith 16:5 Venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suæ: cujus multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles.
Iob 20:17 (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.)
Iob 22:24 Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
Ps 17:5 Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.
Ps 73:15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan.
Ps 77:20 quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?
Isa 34:9 Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur; et erit terra ejus in picem ardentem.
Isa 35:6 tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine;
Ier 31:9 In fletu venient, et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israëli pater, et Ephraim primogenitus meus est.