Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tormentis

Sap 16:2 Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram:
Sap 19:4 Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas; et horum quæ acciderant commemorationem amittebant, ut quæ deerant tormentis repleret punitio,
II Mach 7:37 Ego autem, sicut fratres mei, animam et corpus meum trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus.
Mt 4:24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:
Lc 16:23 Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus: