Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tormenta

Sap 3:4 et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
Sap 6:7 Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur.
Sap 11:10 Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.
Sap 11:14 Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.
Sap 12:23 Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta.
Sap 14:10 etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur.
Sap 16:1 Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
Eccli 39:33 Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua.
I Mach 6:51 Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos: et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula.
II Mach 7:8 At ille respondens patria voce, dixit: Non faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit:
II Mach 9:5 Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israël, percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta: