Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tollat

Ex 12:3 Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
Num 5:26 pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare: et sic potum det mulieri aquas amarissimas.
Num 16:6 Hoc igitur facite: tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum:
Num 16:37 Præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quæ jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat: quoniam sanctificata sunt
Num 21:7 venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,
I Reg 26:22 Et respondens David, ait: Ecce hasta regis: transeat unus de pueris regis, et tollat eam.
IV Reg 4:1 Mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum: et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.
Iob 32:22 Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.
Prov 22:27 si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo?
Eccli 13:2 Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris.
Eccli 35:23 et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet:
Mt 16:24 Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
Mc 8:34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.
Mc 13:15 et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua:
Lc 9:23 Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.
Lc 22:36 At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.