Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

timui

Gen 3:10 Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
Gen 31:31 Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
Deut 9:19 timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice.
II Esd 2:2 Dixitque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis:
Esth 13:14 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
Iob 31:23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.
Ps 118:120 Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui.
Hab 3:2 Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud; in medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.
Lc 19:21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.