Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

timet

III Reg 18:12 Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro: et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniens te, interficiet me: servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua.
Iob 1:9 Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum?
Ps 24:12 Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit.
Ps 111:1 Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis.
Ps 127:4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
Prov 10:24 Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur.
Prov 13:13 Qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat, qui autem timet præceptum in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis, justi autem misericordes sunt, et miserantur.
Prov 14:16 Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit.
Prov 29:25 Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.
Eccles 7:19 Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam; quia qui timet Deum nihil negligit.
Eccli 3:8 Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.
Eccli 6:17 Qui timet Deum æque habebit amicitiam bonam, quoniam secundum illum erit amicus illius.
Eccli 10:23 Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.
Eccli 10:27 Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum.
Eccli 15:1 Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiæ apprehendet illam:
Eccli 21:7 Qui odit correptionem vestigium est peccatoris, et qui timet Deum convertetur ad cor suum.
Eccli 32:18 Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus: et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem.
Eccli 34:16 Qui timet Dominum nihil trepidabit: et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus.
Act 10:35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
I Io 4:18 Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perfectus in caritate.