Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

timent

IV Reg 17:34 Usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum, neque custodiunt cæremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod præceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israël:
I Esd 10:3 percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut projiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt, juxta voluntatem Domini, et eorum qui timent præceptum Domini Dei nostri: secundum legem fiat.
Iudith 16:19 Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia.
Iob 6:16 Qui timent pruinam, irruet super eos nix.
Ps 113:19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
Ps 113:21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
Ps 117:4 Dicant nunc qui timent Dominum: Quoniam in sæculum misericordia ejus.
Ps 118:74 Qui timent te videbunt me, et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi.
Ps 127:1 Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.
Eccles 8:13 Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.
Eccli 2:18 Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum conservabunt viam illius.
Eccli 2:19 Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius.
Eccli 2:20 Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.
Eccli 2:21 Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,
Eccli 10:24 In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum erunt in oculis illius.
Eccli 32:20 Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent.
Ier 10:2 Hæc dicit Dominus: Juxta vias gentium nolite discere, et a signis cæli nolite metuere quæ timent gentes,
Act 13:26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.