Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

timebunt

Deut 2:4 et populo præcipe, dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.
Deut 28:10 Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te.
Iob 37:24 Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.
Iob 41:16 Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.
Ps 39:4 Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.
Ps 51:8 Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:
Ps 63:6 Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit eos?
Ps 64:9 et timebunt qui habitant terminos a signis tuis; exitus matutini et vespere delectabis.
Ps 101:16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam;
Eccles 12:5 excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes.
Isa 19:16 In die illa erit Ægyptus quasi mulieres; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam.
Isa 20:5 Et timebunt, et confundentur ab Æthiopia spe sua, et ab Ægypto gloria sua.
Isa 59:19 Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit;
Ier 50:36 Gladius ad divinos ejus, qui stulti erunt: gladius ad fortes illius, qui timebunt.
Abd 1:9 Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau.
Mich 7:17 Lingent pulverem sicut serpentes; velut reptilia terræ perturbabuntur in ædibus suis. Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te.